HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT III: Secunda visio Danielis

#Dan. III

Sequitur secunda visio Danielis, quae ob hoc tantum visio dicitur, quod vidit in ea rex in fornace quartum similem Filio Dei. Porro Nabuchodonosor fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine sex, et statuit eam in campo Dura, fluminis scilicet cujusdam, juxta quem gigantes aedificaverunt turrim. Septuaginta dicunt in campo Peribolom, quod interpretatur conclusum. Nam erecta statua circumsepivit rex campum, et convocavit rex omnes principes regionum ad dedicationem statuae, et praeco clamabat valenter: In hora qua audieritis sonitum musicorum, adorate statuam. Qui non adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Et adoraverunt omnes praeter socios Danielis, et accusati sunt ad regem, et succensa est fornax septuplum, et missi sunt vincti cum vestibus in medium fornacis, viros autem illos qui miserant eos, interfecit flamma ignis. Quae sequuntur, usque, Tunc obstupuit rex, dixit se Hieronymus non legisse in Hebraeo, sed quia in toto orbe dispersa erant, veru ante posito ea subjecit, ne apud imperitos partem voluminis videretur detruncasse. Porro fornax succensa erat malleolis, id est sarmentis, et pice, et stupa, et naphta, quod secundum Sallustium historiographum, quoddam genus fomitis est apud Persas, secundum alios autem ossa sunt olivarum arefacta cum amurca, secundum Plinium in terra Babylonis fluit ad modum bituminis. Et erupit flamma, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis, et effusa est super fornacem cubitis quadraginta novem: quod geometrica regula comprehensum est. Angelus autem descendit cum eis in fornacem, et excussit flammam, et induxit quasi ventum roris flantem, id est refrigerantem eos. Tunc Ananias oravit dicens: Justus es, Domine, peccavimus enim, et tradidisti nos in manus hostium. Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur a te, et, sicut in holocaustum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum hodie in conspectu tuo, ut placeat tibi. Tunc illi tres quasi uno ore benedicebant Deum dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, etc. et hortabantur omnem creaturam ad benedicendum Deum, procedentes a superioribus ad inferiores. Ex hoc autem quod praedictum est in animo contrito et spiritu humilitatis, et quod in canticis legitur: Benedicite, spiritus et animae justorum Domino, erraverunt quidam dicentes esse in homine, praeter Spiritum sanctum duo distincta, id est spiritum et animam. Hucusque in Hebraeo non habetur. Tunc obstupuit rex, et surgens propere ait: Nonne tres tantum misimus in ignem, et ecce video viros quatuor ambulantes in medio ignis, et species quarti similis est Filio Dei? quod de angelo intelligi potest. Tunc vocavit eos rex, et egressi sunt. Et mirabantur omnes quod capillus eorum non esset adustus, nec etiam saraballa immutata. Et ait rex: Non est Deus alius, qui ita possit salvare. Et posuit edictum, ut qui blasphemiam loqueretur in Deum eorum periret, et domus ejus vastaretur; et restituit eis principatum provinciarum.